Lycoperdon abscissum R.E. Fr.
Source: Index Fungorum
Family: Agaricaceae
Lycoperdon abscissum image
Robert E. Fries  
Fries RE (1909) Uber einige Gasteromyceten aus Bolivia und Argentinien. Arkiv for Botanik 8: 1- 34.

L. abscissum n. sp. [Tab. III].

Peridio sessili, primo globoso, maturo semigloboso vel turbinato, supra vulgo omnino plano, quasi abscisso, disco margine conspicuo a lateribus discreto, 1.5-2.5 cm. alto et 2-4 cm. diam., cortice rigide papyraceo, maturo laevi et umbrino (disco interdum paulo pallidiore), primo verrucis albidis spiniformibus, apice stellatim connatis, in disco 1-1.5 mm. longis, in lateribus brevioribus, mox irregulariter deciduis vestito; ore centrali, rotundo, plano, 3-4 mm. diam.; gleba sterili suberosa, lacunosa, pallide fuliginea, maxima et majorem partem peridii occupante, membrana horisontali vel rarius sursum paulo convexa a gleba fertili conspicue limitata; hac summum peridium occupante, in speciminibus maturis disciformi, 1-2 mm. crassa; capillitii floccis parce ramosis, coloratis, 3-6 microns diam.; sporis globosis, laevibus, coacervatis fuligineis, 3.5-4.5 microns diam.

Bolivia australis: Tarija, ca. 1900 m. s. m. [Jan.-Febr. 02; Fr. Fungi n. 243, 253, 258, 259 et 278]; Gran Chaco. Tatarenda [Apr. 02; n. 375 et 415]. — Argentina septentrionalis: Prov. Jujuy, Arroyo del Medio (Gran Chaco) [Jul. 01; n. 154]; S:a Clara ad Sierra S:a Barbara [Aug. 01; n. 193].